et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel
Hieroboam stante super altare et tus iaciente
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare
altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David
Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui
nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te
deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod
locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis
qui in eo est
cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat
contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens
adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra
eum nec valuit retrahere eam ad se
altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta
signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et
ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem
Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut
prius fuerat
locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut
prandeas et dabo tibi munera
responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem
domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam
in loco isto
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis
non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua
venisti
abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo
venerat in Bethel
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem
venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir
Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et
narraverunt patri suo
et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt
ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum
stravissent ascendit
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus
terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda
respondit ille ego sum
dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam
panem nec bibam aquam in loco isto
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens
non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per
viam qua ieris
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus
locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in
domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum
et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit
aquam
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad
prophetam qui reduxerat eum
et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec
dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non
custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco
in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam
non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae
quem reduxerat
qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat
cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta
illum et leo stabat iuxta cadaver
et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via
et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in
civitate in qua prophetes senex ille habitabat
quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via
ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum
Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini
quod locutus est ei
dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum
stravissent
et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et
asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de
cadavere nec laesit asinum
tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud
super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis
ut plangerent eum
et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum
heu frater
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus
fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est
iuxta ossa eius ponite ossa mea
profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone
Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana
excelsorum quae sunt in urbibus Samariae
post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua
pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes
excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat
sacerdos excelsorum
et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa
est et deleta de superficie terrae